Editore: LAS
Data di pubblicazione: Giugno 2009
DISPONIBILE : NON AL MOMENTO
€ 19,00
Grammatica Latina Romano sermone conscripta perraro invenitur, ideoque plurimi ipsa est facienda eo potissimum quod, cum linguae docendae vivum usum proponat, eundem sermonem vivum reddit, qui vulgo mortuus putatur, atque recentiori rationi viaeque linguas docendi sese accommodat.
Hac in grammatica ponitur accentus in omnibus verbis quae duas excedunt syllabas: hoc modo facilius textus légitur et intellégitur.
Volumen eandem perséquitur rationem quam translaticiae Latinae grammaticae. Per typorum distinctiones, schémata, litterarum intervalla et tabulas, facilius discitur, matéries memoriae mandatur, volumen consulitur. Régulae perspicue enuntiantur et cum opus est in memoriam revocantur.
Innumera exercitia ex probatis antiquae aetatis christianique aevi scriptoribus sunt deprompta: diverbiorum, dialogi et salutationis sunt senténtiae, pariterque provérbia, effáta, sermonis ecclesiastici et biblici proprietates, collectanea, litterarum formae. Suum locum habent étiam nuntii telegraphici, Romanum Calendarium, litterae compendiariae, nec non brevis tractatus de re métrica, de mensuris deque Romanorum nummis.
Opus concludit parvum Léxicon novorum verborum in Latinum sermonem conversorum, addito rerum maioris momenti indice (A. Salvi).